|
Quaestio: Quando Passio apud theatra ostendetur?
Responsio: Forsitan mense Junio MMIV
Quaestio: Estne Passio antisemica?
Responsio: Nuntius "Societatis contra calumnias", audito coetu quodam ad hoc composito ex Judaeis Christianisque, declarat pelliculam posse aliquot sensus antisemiticos excitare. Gibson respondit illam declarationem in quadam scenarum actione praematura furtimque acquisita fundatam esse et nullo modo ad versionem finalem pelliculae pertinere.
Quaestio: Sonabitne vere Passio Latine et Aramaice?
Responsio: Omnia quae in Passione audiri possunt aut Latine aut Aramaice dicentur. Utrum in versione finali appareant subtituli Anglice scripti necne, adhuc sub iudice est. Certe quidem aliquot praevia composita pelliculae, quae iam visa sunt, habent subtitulos perpetuos.
Quaestio: Factane sunt miracula inter imprimendam pelliculam?
Responsio: Gibson apud colloquium percontativum declaravit perplura inusitata evenire, nempe bonos eventus, exempli gratia: infirmos sanari, caecos visum, surdos auditum recipere, quempiam denique fulgure percussum dum scena crucifixionis imprimitur, incolumem surgere et abire.
Mitte quaestiones tuas ad
|
|
|
|