|
Aliud est pelliculam facere, aliud eam "distribuere", vel eam ubique in theatra inferre . Nihil dubii est quin Passio in aliquot theatris ostensa sit, sed talia theatra fortasse erunt pauciora proculque ab invicem remota, ut iter plus quam unius horae requiri potuerit ut ad tale "theatrum elegans" perveneris. Quam ob rem illa "distributio" maximi momenti est: debemus demonstrare societati ad pelliculas distribuendas conductae homines revera ad pelliculam videndam ituros esse. Distributores molientur pelliculam inferre in ea theatra tantum ubi arbitrantur satis hominum eam velle videre. Nam distributio res est pretiosa et periculosa: eae pelliculae tantum distribuentur quas distributores credant revera ab hominibus visum iri.
Ergo si nostro situi subscripseritis, poterimus invenire non solum QUOT homines velle hanc pelliculam videre, sed etiam UBI. Hoc efficit ut pellicula fiat desiderabilior distributoribus, et consequenter plus operis et pecuniae erogabunt ut pellicula inferatur in plura theatra; denique plures societates (vel "catenae") theatrorum desiderabunt eam offere pecuniae acquirendae causa. Quo plures homines nostro situi subscribant, eo probabilius fiat, ut pellicula appareat in aliquo theatro prope te! Quo plures in mente habeant pelliculam videre, eo plura theatra eam offerant; quo plura theatra eam offerant, eo plures homines eam videre possint.
Adiuva Passionem! Narra amico/ae de ea!
|
|
|
|