|
Passio est ecphrasis cinematograhica actuosa atque vivida, ostendens ultimas duodecim horas vitae Iesus Christus.
Anno Domini circiter triginta, in Palaestina provincia Romani Imperii, faber quidam Judaeus e humili vico Nazareth publice docere coepit, declarans quoddam Regnum Dei iam advenire in mundum. Iamdudum autem per saecula exspectabant Judaei liberatorem sibi a Deo promissum, "Messiam" nuncupatum (quod significat "Princeps Unctus" vel graece "Christus") qui, patriam sacram Judaeorum ab omni dolore angore luctu liberando, dignitatem pristinam Judaeis recuperaret. A multis vero iudicabatur ipse Messias esse idem ille faber Iesus. Stipatus imprimis a coetu duodecim discipulorum, ad se allicere incipiebat etiam turbam ingentem sectatorum ex plebe Galilaea Iudaeaque collectorum, qui eum suum Messiam et regem declarabant extollebantque. Sed inimici plurimi ei erant Hierosolymis, praecipue senatus Iudaeorum, "Sanhedrin" nominatus, e sacerdotibus Pharisaeiisque compactus, qui coniuraverunt ut Iesus capitis damnaretur. Denique ope unius e discipulis Judae Iscarioti iste Sanhedrin Iesum deprehendit, atque in custodiam Romanorum potestatem illo tempore possidentium tradidit, eum de crimine proditionis in rem publicam Romanam accusans. Cum Jesus suum Regnum esse nil nisi caeleste et spirituale constanter asseveraret, Procurator tamen Romanus Pontius Pilatus, timens ne populus rebellaret, iussit Jesum ex urbe duci et velut hominem nequam et criminosum crucifigi.
|
|
|
|